# Medicina rationalis systematica. Supplementum 124-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/124-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/124-2

EPICRISIS. Tumores abdominis cum macie infantibus familiares non aliam agnoscunt causam, quam viarum, quae chylum vehunt, a materia viscida obsir ctionem; vnde non solum copiosi flatus, intestinorum canalem diste dendo, abdomen tumidum reddunt; verum etiam, ob denegatum chyli subtilioris ad sanguinem transitum, partes corporis succo alibili defraudatae contabescere incipiunt. Quum itaque in e usmodi adfectibus crusta intestinorum villosa tantum non semper materia crassa & tenaci obsessa, ipsaeque mesenterii glandulae, sicut anatomicae sectiones docent, valde tumidae & infarciae sint; eo omnino curantis dirigenda est intentio, vt expurgata intestinorum colluuie, talia remedia in vsum proponat, quae aliqua humores viscidos attenuandi & resoluendi energia pollent. Id quod, praeter alia deoppilatiua, etiam aethiops mineraulis egregis praestat, vtpote quem D. D. Harris & alii, remediis fere omnibus colliquantibus longissime anteponunt. Sed vt conueniens simul victus ratio accedat, inprimis necesse est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
