# Medicina rationalis systematica. Supplementum 126

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/126

OBSERVATIO X. Morbis quoque incongruis infantilis aetas patet, quod sequentes Haemorrhoihistoriae demonstrabunt. Trium annorum puella, facie pallida, des tum fluparumque appetens, non solum inter alui depositionem vna eum entes quam fecibus cruoris pauxillum excernit, sed postea quoque tuberculum, coecae. auellanae magnitudine, tactui renitens, multumque molestiae inter sedendum adferens in ano accipit. Quae cum audirem, puellam ex mala ventriculi digestione, indeque ortis flatulentiis, maiori sanguinis ad vasa haemorthuidalia congestione lahorare iudicabam. Quamobrem ad alui libertatem seruandam, sanguinemque purificaudum praescribebam infirsum theiforme, alternis diebus mane hauriendum: Rec. herbae hederae terrestr. manip. vnum, summitat. millefolii, flor. chamomillae vulg. papav. rhaeados ana pugill. quatuor. fol. sennae s. stip. cremoris tartari ana drachmas duas. C. D. S. species, quarum drachma vna cum mensura dimidia aquae infundatur. Ventriculo prospicieham elixir meo viscerali, ad viginti guttas in prandio & hora quinta vespertina dato. Denique vero tumoris causa externe linteum vino calido rubro, Pontack, impraegnatum applicari iubebam; idque tam felici successu, vt brevi hae molestiae ex voto disparerent. OBSERVATIO. XI. Haec scribenti in memoriam venit casus de diabete symptomaDiabetes in ea satis notabilis. Puella enim octennis, illustri steminate orta, ininfante. gentem sordium aluinarum copiam, ob neglectam forte alui depositionem, in intestinis accumulauerat. Accedebat dein crebrius vrinae stillicidium, cui medici, quorum non pauci consulebantur, varia traumatica aliaque adstringentia audacter opponebant, & insuper fere habito alninae excretionis negotio, solam tinct. rhabarbari, vel Clauderi aperitiuam timidi praescribebant. Sed aucto proh! dolor molestissimo vrinae fluxu corpus ita debilitabatur, vt superueniente demum materiae purulentae excretione, aegra febre hectica consumta decederet. Aperto per cultrum anatomicum cadauere, intestina tenuia mirum erant distenta, & in vtraque hypochondrii latere intestinum colon durissimis, iisque copiosissimis, scybalis repletum, vt duplo majus videretur. Ren sinistera superincumbente colo compressus EOE pressus naturali maior, & ex parte purulento ichore refertus conspiciebatur. Vnde facillimum erat iudicatu, nimiam intestini coli distensionem, renis tubulis relaxatis, maiorem humorum adfluxum, & vrinae separationem proritasse. Quare officio defuerunt medici, qui relicta causa, solam diabeten adstringentibus tractarunt; quum tamen clysmata aliaque interna emollientia, tempestiue adhibita malum exitum arcere potuissent facillime.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
