Latin
CAPVT I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Dici enim vix potest, quantum praegnantium plurimae, nisi maximo virtutis studio teneantur, in appetitus omnino deprauatos pronae sint, quamque inanibus curis, vagis desideriis &imaginationibus, terrore timore, moestitia, iracundia, fastu, vindictae cupidine, aliisque mentis motibus agitentur: vnde non potest non sanguinis circulus vario modo turbari, atque tenerrimis &quasi adhuc tremulis foetus staminibus inimica quaedam vis imprimi. Idem mali pertimescendum est, si genetrices intemperantiae deditae multis cibis, iisque saepe incongruis ventriculum obruunt, aut potibus spirituosis plethoram, sub grauiditate collectam saepe commouent, nec tamen eius Quo etiam ilcopiam venaesectione detrahi patiuntur. lae pertinent feminae, quae motibus hystericis valde sunt obnoxiae, &peracta conceptione viros crebrius admittunt. Siquidem frequentior coitus, nonnullorum testimonio, ad morbosam debilemque prolem gignendam permultum conducere creditur. In ipso etiam partus labore tenera proles saepe infirmatur, dum aut matres segnitie sua foetus exclulionem retardant, aut impatientia accelerant. Idem perficitur remediis calidis partum promouentibus, aut ab inconsulto obstetricum ministerio per violentam foetus extractionem, &qualemcunque laesionem; siquidem ab improuidis istis mulierculis suturae capitis laxe cohaerentes ita saepe comprimuntur, vt inde epilepsiae, paralyses, aliaque horrenda mala cum mortis periculo coniuncta concitentur. CAP. I. De morbis infantum in genere.