# Medicina rationalis systematica. Supplementum 17

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/17

Et, quum honoratiores praecipue ac diuites persimum hunc morem plerumque teneant, plane non mirum est, cur ipsorum proles longe debilior sit, longeque frequentius aegrotet, quam pauperum, adminiculis his destitutorum. §. XIV. Haec autem omnia non solum de pueris lactentibus valent, sed eodem quoque iure de illis intelligenda erunt, qui aetate iam paulo processerunt. Debilitato enim solidorum robore, susceptaque aut in vtero materno, aut ex vitio nutricis ad morbos dispositione; facile iudicari poterit, nec minores nec pauciores morbos, facta etiam ablactatione, posse succedere; sicut proh! dolor innumera puerorum male afflictorum exempla docent luculentissime. xV. Causae, quae ad ingignendum acidi prouentum conferunt, iterum variae sunt, atque ex his etiam nonnullae, quas iam enumerauimus. Quam maxime autem huc referre decet omnia, quae lac aut in ipsa nutrice, aut in sugentibus corrumpunt, idque crassum & impurum efficiunt, aut in coagulum prorsus condensant. Id quod ex parte nutricum variis potest modis accidere, & maxime quidem, si ipsae, praeter inordinata animi pathemata, fructus horaeos, caseum, acetaria, acida, acria & salsa copiosius ingerunt, vinaque acida & spiritum vini liberalius hauriunt. Siquidem his omnibus lac viscidum & crassum ingeneratur, quod infantibus oblatum facile acescit, & non modo ad pertinaces primarum viarum & mesenterii obstructiones disponit, verum etiam calculi in vesica generationem, quae non infrequens huic aetati est, oppido promouet: ne dicam, largiori spirituosorum vsu lac repenCAP. I. De morbis infantum in genere. te aestum concipere, & per mammas in lactentes transfusum febres ardentes posse accendere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
