# Medicina rationalis systematica. Supplementum 20

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/20

mi vegeti atque robusti esse soleant, nec tam facile damna a rebus externis rependant, neque morbis tam cito implicentur, aut certe impliciti felicius inde euadant. Idem fieri deprehendimus, si bene valentes non adeo bene & delicate in victu & regimine obseruantur, sed tempestiue perferendis mutationibus sensim paullatimque adfuefiunt. Possunt enim consuetudine a teneris ita formari, & quasi indurari, vt ne ab externis iniuriis tam facile laedantur: sicut quam maxime in infantibus rusticorum & ex infima plebe natorum videre licet: vtpote qui neque sanitatis incommoda tam repente sentiunt, neque morbis tam grauiter & tamdiu, quam quidem magnatum delicatuli, laborant. §. XXI. Tum quoque sclendum est, omnes infantum morbos, - & alialicet innumeri sint, faciliorem promittere sanationem, quam rum ciradultorum, si rite illa instituatur. Nam prout tenerrima cumstantiainfantum corpora a rebus aduersis facillime impressionem rum. recipiunt nociuam; ita e contrario a medicamentis & rebus naturae amicis libenter admittunt meliorem, vt ideo tot puerorum funera deplorare non opus esset, nisi saepe Praeter haec, constanmedici ipsi nocendo ista pararent. infantes corpulentiores & spongiotis est obseruationis, item qui lacte copioso vescuntur, siori carne praeditos aut nutricem habent succi plenam & corpulentam, prae aliis frequentius morbis affici, maximeque rachitidi, tussi conuulsiuae & aphthis esse obnoxios; cum contra macilentiores frequentius febribus & inflammationibus pateant CAP. II. De regimine recens natorum, teant. Qui alui sunt fluxilioris, plerumque melius se habent, quam qui sunt adstrictae; & denique, quum conuulsiui membrorum subsultus, epilepsiae & tormina maximam infantum partem vita priuent; scire licet, pessimum esse indicium, si ista maia cum diuturnis vigiliis sint stipata, atque vel diutius durent, vel crebrius reuertantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
