Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 22
Unproofread scanNot analysed yet
labascentis iaceant. Multo vero magis haecce doctrina videtur necessaria, quia generalia quaedam praemonenda sunt, quae deinceps in speciali cuiusuis morbi explicatione abhinc repeti &in vsum conuerti poterunt, ne vnum idemque saepius proferre opus habeamus. Quam primum in lucem editus est foetus, statim de- Infans bet, post vasorum vmbilicalium ligaturam &resectionem, abluendus. in balneo tepido ablui, quod ver ex sola aqua, vel ex aqua &vino simul mixtis paratur, huncque simul vsum praestat, vt aequalis sanguinis distributio per totum corpus promoueatur. Inter haec quoque obstetrici commodus conceditur locus &tempus, vt, si quid a partus laboribus male conformatum in capite, aut aliis corporis partibus compareat, ab eadem in melius effingatur, &in naturalem formam restituatur. Quare artus omnes blande contrectando explicet, crura &brachia saepius contrahat &expandat, vt, quid in articulis muci, vel lentoris residet, dissipetur: neque minus inferiorem partus ventrem vola manus frequenter mulceat, &partes excretionibus dicatas, leniter fricando, ad sordium eliminationem excitet. §. III. Tum vero ante omnia dispiciendum est, an firmus, --debilis robustus, &perferendis mortalium vicissitudinibus ido-roborandus neus, an vero debilis ac infirmus sit partus. Id quod vel ex debili eius voce &respiratione, vel exinde iudicare licet: si ipsa mater tenerae morbidaeque est constitutionis, &sub grauiditatis decursu variis corporis animique aegritudinibus male fuit affecta, si agitatio foetus, in vtero adhuc exsistentis debilior iusto se manifestauit, vel si partus diffiilis, &ante iustum pariendi tempus septimo aut octavo mense contigit. Siquidem his omnibus infantes multum CAP. II. De regimine recens natorum, tum infirmantur, &ad morbos redduntur procliues, dum ex sapienti CELSI effato imbecillitas omnibus morbis patet. Quod si igitur recens natus praeter naturam debilis ex dictis signis concluditur, vtique eundem refocillare expedit: quod optime perficitur, si more inter obstetrices recepto in vino tepido abluatur, leniter fricetur, pectorique, dorso &vertici spiritus quidam analepticus inungatur, vel si halitus caryophyllis aromaticis, aliisque aromatibus masticatis vigoratus ori inspiretur, vel pauxillum vini Rhenani, vel aquae cinamomi infundatur.