Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 24
Unproofread scanNot analysed yet
stimulantem sensibiles intestinorum tunicas, leniter irritando, ad maiorem contractionem &excernendas sordes animat, vt non raro vomitibus &alui deiectionibus sponte obortis tenacia ista recrementa eiiciantur. Quod autem si minus etiam contingeret, &debilis tenellorum natura non sola sibi sufficeret, singulari diuini Numinis prouidentia factum esse deprehendimus, vt puerperis lac primum tenue, serosum &subdulce, quod colostri nomine insignitur, concesserit, cuius abstergens diluensque facultas melius longe ac tutius, quam saepe selectissima euacuantia, aluum subducit. Et licet ex medicis plurimi colostrum, ceu lac impurum teneroque infantum ventriculo summe nociuum reiicere suadeant; aliter tamen ego, contraria inductus experientia statuo, &nulla inde damna pertimescenda credo; nisi fortasse lacteus ille liquor ex impuro fonte promanet, si puerpera vel contagio est intecta, vel iam ante partum insigni quadam sanitatis labe laborauit, vel sub duris partus laboribus conuulsiuis agitata fuit motibus, &adhuc male habet; vel si quando aliae concurrunt circumstantiae, quae tale medicamentum, a natura ipsa in mammis mulierum elaboratum interdicant. Quodsi autem papillulae mammarum matris la- medianctantis sint exiguae, vt tener lactens easdem ore suo haud tibus lacommode excipere, &nonnisi vehementi attractione xantibus. quidquam ex iis alimenti elicere possit; aut si essent crassae nimis, vt ipsas capere nequeat; vel etiam si mater puerpera partum lactare recuset, aut lac in mammis non latis cito concipiat: tum omnino primis viginti quatuor horis aliis interea congruis laxantibus aluum a meconio suo liberare praestat, quàm mox post partum nutrici robustae &obesae, insantem sugendum tradere. Etenim, quum (Hossu Med Syst. Supplem.) CAP. II. De regimine recens natorum plerumque quae diu iam lactarunt, quum lac feminarum &pinguis multumque alimentosae spissioris sit indolis, ventriculus non potest non tenellus substantiae contineat; &inde cruditati acidae lactisque coavalde eodem obrui gulo promtissima suppeditari occasio. §. VII. Sunt autem varii aluum ducendi modi. Sic enim plebs nostra tum vsu, tum medicorum praeceptis edocta mel cum butyro non salito, vel saccharum Penidium in oleo amygdalar. dulc.