# Medicina rationalis systematica. Supplementum 26

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/26

Illud enim per tot menses in tenerrima alimentari fistula fouetur, neque tamen intestinorum inflammationem aut rosionem parit, neque ad excernendum illa irritat, nec colon, quod sua copia potissimum replet, ad cellularum eleuationem valuularumque contractionem stimulat: neque etiam putredine concepta foedos flatus & exhalationes emittit, nec calore exsiccatur, sed, vt sectiones infantum statim partu mortuorum docent, consistentiam mellis habet, & odore caret. Hactenus dicta quamuis verissima sint, & ipse ego - 6 & repraematuram & coactam infantum purgationem iure reii fellitur. ciam; aliud tamen statuendum esse arbitror, si neque infantes suo ipsius robore, neque colostri adminiculo impuras sordes a matris nutrimento residuas eliminare valent. Tum enim omnino leni stimulante succurrere expedit: maxime cum ex segniori meconii euacuatione grauissima tormina, inquietudines, vigilias, cardialgicas passiones, hernias, pertinacissimam alui obstructionem, motus spasticos & conuulsiuos, aliaque symptomata originem duxisse nouerim: quia sordes istae non modo intestinorum tunicis se tenacissime insinuant, ipsorumque tunicas non raro conglutinant, sed etiam concursu lactis vel optimi crasin plane alienam eamque nociuam induunt. Vnde etiam muliercularum plurimae permotae recens natos per viginti quatuor horas esurire & interea mel cum butyro propinare iubent, metuentes, ne purgato nondum corpore lac in coagulum densetur. His ita prouisis, commodus infantibus victus, deRequisita bitumCAP. II. De regimine recens natoram bitumque regimen ordinandum est. Merito autem lac benae nutri praecipuum & quasi vniuersale constituit alimentum, quia sis. & cibum & potum simul suppeditat, ventriculo arridet, atque hoc fine ab optimo creatore tam sapienter constitutum est, vt mulieres sanae statim post partum sufficientem eius copiam in mammis accumulent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
