Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Quum autem vel a matre, vel a nutrice hunc in finem conducta infantes e mammis nutriantur; eo certe a parentibus, &quibus tenellorum concredita est salus, respiciendum est; vt lac purum &temperatum generent. Id quod vix melius obtinetur, ac si iactantes seminae exactam diaetae rationem obseruant, eaque omnia fugiunt, quae sui vestigia, vtvt sensibus abscondita, in dulci lacte relinquunt; &a nobis in superiori capite ceu noxia inter causas morborum sunt relata. Speciatim vero nutrix, si hanc elegendi necessitas postulat, sit sana, aetatis vigentis ab anno vigesimo ad trigesimum, gracilis potius, quam obesa, bonis quoque moribus instructa, animi tranquillitati dedita, nec melancholica, iracunda, vel ebriosa: neque si occasio fert, primipara, nec demum, lac nimis vetustum alat. Praeter haec vero, similiter bona vtatur diaeta: &quum pauperes plerumque ac vilioris conditionis mulierculae nutricum munere fungantur; sedulo videndum est, ne ipsae subito a pristino viuendi genere, seu victu duriori &parco, ad mollem, delicatum &plenum transeant, sed paullatim potius eidem adsuefiant. Si quando ipsis, ob infantum inquietudinem, somno per noctem satis frui non licet, eundem matutino tempore resarciant, cauendo tantum, ne nimium iusto ipsi indulgentes, vitam agant otiosam atque desidem. XI. Noxa ex quanHaec qui secum perpendit, facile perspiciet, nutricibus, tum istae matres delinquant, quae citra periculum, vel ob scor& praeseruatione a marbis infantilibus. scorbuticam humorum impuritatem, vel alias ob causas, mercenariquas praetexunt, teneram suam progeniem nutricibus is respectu mercenariis in dubias valde manus immisericordia quadam corporis. brutam superante tradunt, &ne pensi quidem habent, an sanam, an cacochymicam; an bene moratam, an proteruam meretricem conducant.