# Medicina rationalis systematica. Supplementum 32

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/32

cancri recipiunt, de quibus bis vel ter in hebdomade dosis cum cuphoria potest offerri. Sed, quum exoptatum sanitatis infantilis negotium maxime etiam in debita & sufficiente fecum aluinarum egestione versetur, & vt tonus ventriculi ac intestinorum conseruetur, interdum quoque leniora laxantia, si opus est, sunt interponenda, quibus lactis coagulati noxae haud parum quoque auertuntur. XXI. Hic vero omnia purgantia fortiora & acria, vt re- Cautelae sinam ialappae, scammonium, elleborum nigrum & simicirca purlia, infamia & infantibus absolute noxia declaro; siquigantia. dem non modo ad tormina & alui adstrictiones, sed & ad atrophiam & affectus conuulsiuos disponunt. Ab aloe quoque, ob nimium, quem excitat, feruorem & ebullidonem, item a sennae foliis abstineant infantes; quia, quo plus remediis aluus ad excretiones irritatur; eo maior egerendi postea difficultas, aluique tensio subsequitur. Imo quoque non tantum puerulis, sed etiam nutricibus talla exhibita plurimum nocent: siquidem lacti admixta tenellos saepe conuellunt. Hinc recte SYDENHAM epilepsio, inquit, puerorum primo mense saepe aggreditur a frequentibus nimis alui deiectionibus, & GALENVS sua iam aetate prudenter adseruit: quod corpora puerorum non deberent purgantibus exsiccari; quia alioquin incremento prohiberen(Hoffiu. Med. Syst. Supplem. CAP. II. De regimine recens natorum, berentur. Et profecto, quantum recens natorum ventriculus tener ac debilis a purgantibus laedatur, dici vix potest. Haec enim medicamenta propter suam, qua pollent, virtutem fibras irritantem ventriculum & intestina ad spasmodicas constrictiones excitant, eademque, cum debilitas succedere solet, lacessunt suoque tono ac robore priuant, vt dein, turbata digestione, facili negotio lac acescat & corrumpatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
