# Medicina rationalis systematica. Supplementum 35

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/35

CAPVT III. IATILMAIIDU EA DENTITIONE DIFFICILI. Oluit prouida natura hominem cum dentibus nasci, sed optimo potius consilio, ad praecauendas lactantium inter sugendum molestias, prouidere, vt dentes sensim paullatimque succrescerent; quorum prima, & in vtero iam posita rudimenta initio quasi mera sunt filamenta membranacea, quae succo nutritio repleta in mucum inspissantur ex muco in cartilaginem indurantur, & ex cartilagine demum in offeam firmitatem abeunt. Quamuis vero non vnus idemque in omnibus dentitionis sit terminus, sed ipse pro subiectorum ratione differat; dum alii tertio, quarto, septimo, vel nono mense, alii autem vix intra anni spatium dentes accipiant: nihilominus tamen hic solet in eruptione ordo plerumque seruari, vt dentes incisores, qui etiam risorii & lactei dicuntur, a papillarum inter sugendum affrictu prae ceteris maturentur, & in inferiori maxilla primo omnium erumpant, his deinceps canini succedant, & hos iterum molares excipiant. II. Licet haec dentium eruptio opus & res plane naturalis sit, infantibusque nonnullis sine vlla grauiori molestia eueniat; pluribus tamen propter varia, quae iungi solent, dentitione difficili. lent, symptomata, ingentes creat molestias; vnde dentitio difficilis suboritur, quae nonnisi tardior & dolorifica dentium ex maxillarum alueolis per gingiuas eruptio esse solet, atque his maxime signis cognoscitur: Infantes calore praeternaturali exardescentes pauoribus tentantur, in somno, qui inquietus est, subsiliunt, ploratibus defatigantur & vigiliis, lac ex vberibus auidius sugunt, ipsasque mammarum papillas mordent, & manus ori crebrius Tum quoque gingiuae in anteriori oris parte admouent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
