# Medicina rationalis systematica. Supplementum 40

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/40

IV. Nihil fere magis impetum humorum ad superiora concitat & auget, quam diuturnior alui adstrictio, & quae inde pendet flatuum & spasmorum in neruoso intestinorum tractu progenies. Quam ob rem nihil prius esse debet medico, nihil posterius, quam vt tum infanti clysteribus emollientibus & oleosis, tum ipsi nutrici conuenienti medela alui libertatem restituat, ne forte reliqua morbi praesentis curatio a tali sontica causa retardetur, vel prorsus suspendatur. Sed externis quoque remediis ad ipsas gingiuas applicatis iuuare decet. Quo fine ad gingiuas emolliendas & relaxandas egregie confert lactis cremor, item butyrum insulsum tam iolum, quam cum melle mixtum. Neque minus prodest, in ipsa illa parte, vbi dens prorumpere conatur, atque tumorem, dolorem & ardorem gignit, ficum per medium dissectam admouere, medullam crurum vituli, vel mucilaginem sem. cydonior cum vitelli ouorum tantillo, aqua rofacea & syrupo violarum dissolutam, vel etiam cerebrum leporinum, quod specifice in tali casu laudari solet, adhibere: sicut pariter insigui iuuandi energia pollet linimentum, ex spermate ceti, syrupo papau. albi, oleo amygd. dulc. croco & nitro paratum, carnique gingiuarum dolenti inunctum. Quo demum pertinet mica panis albi cum lacte cocta, additoque oleo rosarum & croco remixta, quam nonnulli, si anodina propter dolorem & inflammationem poscuntur, commendare solent. (Hossin. Med. Syst. Supplem.) 34 CAP. III. De pathematibus ex dentitione difficili. Quodsi vero dentes erumpere plane renuant sectione ipsis parandus est exitus, & scalpello membrana cui extremitates dentium incumbunt, incidenda est; quod ego experimentum saepe ex voto successisse memini.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
