# Medicina rationalis systematica. Supplementum 42

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/42

CAPVT IV. IORMIIIDEMTAN TVM. X cunctis, quae teneros cruciant infantes, adflictionibus vehementes abdominis dolores & inflationes frequentissime occurrunt, quae his maxime signis se manifestant. Primo aegri valde inquieti huc illuc se jactitant & torquent, pedibusque calcitrant; mammas auersantur, & continuum fere ploratum edunt: venter flatibus turgidus conspicitur cum spirandi angustia, ructus interdum ex ore impetuosius prorumpunt, aluus plerumque est adstricta; & si deponitur, excrementa vtplurimum viscida, tenacia, plus minus colore viridi & aeruginoso tincta, mox instar aquae leniter flauescentis fluida reddit; mox vero instar albuminis oui indurati grumosa dimittit, quod vernacula wie Eyergehacktes exprimunt; saepe etiam tam acria & corrosiua eiiciuntur, vt inde podex cum perpetuo tenesmo excorietur. II. Causam immanium harum passionum proximam & continentem potissimum spasticae intestinalium membranarum, quae neruosae, valdeque sensibilis naturae sunt,1 stricturae constituunt, quibus praesentibus & diu perseuerantibus naturale intestinorum robur, tonus & motus peristalticus ita labefactatur & peruertitur, vt inde non moCAP. IV. De torminibus infantum. do expulsio tam flatuum, quam excrementorum retardetur; sed ingestorum quoque digestio, correctio & conueniens secretio impediatur. Quamuis vero hae intensiores membranarum neruosarum constrictiones & crispaturae per se valde dolorificae sint; nihilominus tamen, quia flatus, ceu indiuiduos spasmorum effectus, simul retinent, magnamque intestinorum distensionem inducunt; fit omnino, vt inde omnium in toto corpore functionum oeconomia mirum in modum perturbetur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
