# Medicina rationalis systematica. Supplementum 43

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/43

III. Causam harum adfectionum mediatam vtplurimum graues animi commotiones, per iram, terrorem, metum & tristitiam in lactantibus suppeditant, quae proxime & immediate in partes corporis neruosas, maximeque in ventriculum & intestina operando, naturalem & aequabilem ipsorum tonum, majori vel relaxatione vel auctiori constrictione peruertunt. Et quandocunque matres, durante grauiditate, sonticas istas animi perturbationes crebrius grauiusque expertae sunt; infantes mox a partu & grauius & diutius diris hisce ventris doloribus afficiuntur. Sunt etiam ventris torminum & inflationum haud infrequentes causae graues aliarum partium dolores & spasmi. Ita enim ordinario fere dentitionem infantum difficilem & dolorificam molestae abdominis flatulentiae & tormina, cum excretione alui praeternaturali penitusque immutata comitantur. Neque raro accusari debet frigus, improuide ventri pedibusque admissum, quo non modo liberior transspirationis successus impeditur, verum etiam ipsa fibrillarum neruearum textura laeditur, & ad stases concipiendas disponitur. CAP. I. De torminibus infantûm. Saepissime etiam fit, vt crebrior laxantium, mul- 3) abusus toque magis incautus purgantium vsus commodam huic laxantium malo occasionem suppeditet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
