# Medicina rationalis systematica. Supplementum 45-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CVRATIO CVM CAVTELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/45-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/45-2

CVRATIO CVM CAVTELIS. Edico torminosos infantum cruciatus curaturo primo A omnium incumbit, vt acidum primarum viarum corroCAP. IV. De torminibus infantum. corrosiuum absorbere, corrigere & blande educere satagat. Quo fine, si malum, vt plerumque sit, a lacte corrupto & quibuscunque de causis vitiato originem traxerit; quam primum necesse est, vt nutrix vel prorsus mutetur, vel serio caueat, ne tum temporis cibis flatulentis fructibus horaeis, leguminibus, vinis, acidis, feculentis, aliisque lactis temperiem immutantibus indulgeat: quia his omnibus vel multum augetur, vel pertinacior redditur affectus. Tum quoque nutrici, si alui adstrictione laborat, leniora prosunt laxantia, quae inter maxime recensemus rhabarbarina, si e. g.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
