# Medicina rationalis systematica. Supplementum 45

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/45

Tandem in infantibus, praesertim ablactatis, permultum ad dolores intestinorum spasticos contribuunt fructus horaei, mellita, nimis saccharata & alia, quibus pueruli libenter se obruunt. Facta enim inde in primis viis fermentatione, facile succi acerrimi generantur, & accedente forsan iracundia, corporisque refrigeratione, magna sordium inutilium copia accumulatur; vnde praecordiorum angustiae, vomitiones, vehementes intestinorum lancinationes, imo ipsae febres biliosae suam mutuantur originem. VIII. Quoad prognosin haec maxime annotanda censemus. Quo diutius atrocia intestinorum tormina saeuiunt, & quo crebrius sensibilia tenellorum corpora infestant, eo solent esse grauiora & periculosiora. Quam facile enim febres, paralyses, asthmata, epilepticae conuulsiones & alia funesta iunguntur mala, quae, nisi cito conuenientibus compescantur remediis, facile ad lethum miseros ducunt. Qui a verminosa colluuie proueniunt intestinorum dolores, raro feliciter cessant, nisi vermibus ipsis exturbatis. Neque in euentu praesagiendo parum interest, vt subiectorum laborantium rationem habeamus; quae si a parentibus imbecillioribus, & matribus imprimis ad spasmos hystericos dispositis prognata fuerunt, metus est, ne malum & vehementius torqueat, & multo crebrius recurrat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
