Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 52
Unproofread scanNot analysed yet
oppend. 94. in Sueuia potissimum annotauit grauiterque reprehendit. Nec sine ratione: siquidem inde partim fortiori affrictu, partim mutata saliuae temperie facile mollior oris interni cuticula arroditur, &pustulae excitantur; quae tamen, nisi interna humorum acrimonia concurrat, placide decurrunt, &medentibus ansam dederunt, vt aphthas vel a causa interna, vel ab externa deduxerint. VII. Quae per oris superficiem rarius sunt dispersae aph- Prognosis. thae itemque indolentes, rubrae &flauescentes remediis facilius obsecundant, quam quae totas fauces occupant, ad nigredinem vergunt, foetidumque odorem spargunt. Neque multum periculi alunt, si ab externa potius causa, quam ab interna proficiscuntur, prauamque succorum diathesin pro fundamento agnoscunt, quales sunt, quae symptomatice febribus acutis, aliisque grauioribus morbis iunguntur. Pessimis quoque accenseri debent, quae magnam inflammationem, spirandi °lutiendi difficultatem iunctam habent, quae in morbis malignis funestum praenuntiant euentum, &saepe post mortem per totum oesophagum ad ventriculum vsque dispersae sub sectione conspiciuntur.