Latin
CVRATIO CVM CAVTELIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 53
Unproofread scanNot analysed yet
Si ipse infans mali fomitem continet, per interualla, syrupo mannato, vel cichorei cum rhabarbaro ad drachmas sex paulatim dato debet repurgari, &iisdem circumspecte tractari, quae lactis coagulum impediunt, eiusque acrem intemperiem emendant, vitando simul omnia, quae aphthis ansam praebere supra docuimus. Tum vero ad acrimoniam humorum temperandam optime prosunt decocta auenacea, cum saccharo nitrique pauxillo remixta, &potus loco oblata. §. III. Quae morbis acutis, vel aliis iunguntur aphthae, nunquam curantur, nisi morbo ipso, cuius symptoma existunt, vel mitigato, vel penitus superato. Minime vero in acutis multis laxantibus natura in motibus suis debet turbari, sed potius leniora diaphoretica, &emulsiones temperantes ex sem. IV. frigidis &papaueris pauxillo paratae omne absoluunt punctum. Sed quoque extemnis rodentem aphtharum acrimoniam placare decet. Quem in finem linctus ex diamoro, succo granatorum &melle paratus, itemque succus raparum cum vitello ouorum &saccharo subactus, vel cremor lactis cum syrupo papaueris albi, vitello oui tantilloque nitri mixtus &vel digitis linteo inuolutis, vel penicillo CAP. V. De ophthis. cillo applicatus Nec minorem praestat opem vitellum oui, cui aqua rosarum &saccharum admixtum, item mucilago seminis cydonior. cum melle &pauxillo croci remixta pustulisque illita. Quae denique ad os colluendum praescribuntur gargarismata, pusillis suadere nollem; vtpote qui ad gargarisandum minus sunt apti.