# Medicina rationalis systematica. Supplementum 54

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/54

CAPVT VI. ARIOLL LI MOR BILLIS. Quidem iam in IVta medicinae systematicae parte, Instituti vbi de omnis generis febribus agitur, variolas ratio. aeque ac morbillos seorsim consideraui; nihilominus tamen de singulis iam pauca addere placet, quae partim allata magis dilucidabunt, partim eo seruient, vt totum rei negotium, quo exoptata horum affectuum curatio absoluitur, breuiter in conspectum veniat. Variolae quidem & morbilli, si primum inuadunt, Variolaratione symptomatum valde inter se conueniunt, dum rum & vtraque morbi species cum febre accedit, exanthematica morbillo& contagiosa est, epidemice grassatur, & vniuersum cor-rum diffeporis habitum cum aliqua cutis eleuatione deformat. Pro-rentia. grediente vero morbo differentia facile aduertitur dum pectus n morbillis longe minor cutis eleuatio apparet, maxiCAP. VI. De voriolis & morbillis. maxime maculis obfidetur, tussis excitatur atque totus morbi decursus mitior & benignior deprenenditur, citiusque terminatur; cum contra variolae caput, manus & pedes potissimum occupent, maculae indies maiores fiant & rubrae, quae deinceps suppurantur albescunt exulcerantur & exsiccantur, ad quod perficiendum non solum plures dies requiruntur, sed vehementiora quoque symptomata accedunt, & vestigia saepe indelebilia in cute remanent. §. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
