# Medicina rationalis systematica. Supplementum 55

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/55

Nunquam neque variolae, neque morbilli sine febre eueniunt, certisque temporibus plus minus benignae vel malignae sunt; nihilo secius tamen, si aegrius erumpunt, laborantes vtplurimum delirant, somnia in somno terrifica experiuntur, magnas pectoris angustias ipsiusque gutturis dolores sentiunt, vrinam albam mingunt, nihilque alui deponunt; quia diuersis aliunde humoribus feces exsiccatae remanent. Imo saepe epilepticis conuelluntur subsultibus & mortis periculo expositi sunt; nisi his omnibus in melius conuersis symptomatibus quietiores fiant, & liberior exanthematum eruptio facilius succedat. Symptomata cum vtroque adfectu coniuncta vtplurimum a febre, & abhinc pendente sanguinis impuri ebullitione proueniunt. Quam ob rem non mirum esse debet, cur sanguinis cursu ad superiora impetuosius directo pectoris anxietates, tusses & cordis palpitationes, in capite cephalalgiae, deliria, oculorum & faciei inflammationes, lacrimarum fluxus, raucedines, saliuationes &c. eueniant, & praeterea, propter neruorum a materia caustica rodente vellicationem tormina, epilepsiae, tremores, CAP. VI. De variolis & morbillis. res, neruorum subsultus & similia pessimam ludant tragoediam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
