# Medicina rationalis systematica. Supplementum 56

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/56

Multum omnino refert, vt sciamus, quam varioVariolalae praeferant indolem, & an malignae, benignae, an merum diuersi diae sint naturae. Pessimae autem sunt, si depressae cum fogradus. ueis, vel etiam valde ardentes, acuminatae & simul confluentes conspiciuntur; si violaceae, liuidae, aut prorsus nigrae, & vel petechiis, vel purpura, praesertim alba interstinctae apparent; si febris post eruptionem magna cum anhelitus difficultate permanet, & vel mictus cruentus, vel narium haemorrhagiae, cruentaeque alui deiectiones sociantur. Pessimae quoque indolis sunt, si in vesiculas sero vel acri, vel sanguinolento repletas dehiscunt, & ad suppurationem tendere renuunt; aut si demum in lentas & hecticas febres desinunt, malique moris vlcera vel abscessus relinquunt. Benignas contra diiudicare licet ex remissiori symptomatum vehementia, pustulis debito modo & tempore erumpentibus, suppurantibus & arescentibus. Quae vero mediae naturae dicuntur variolae, inter vtrasque obtinent medium malignitatis gradum; vti nos pluribus in capite citato de variolis ostendimus. Morbilli perinde gradu differunt, semperque maMorbilleligni haberi debent, si quando, vt in plebeiis & sub ini-rum diffemica aeris constitutione fieri solet, alia exanthematum rentia. genera immiscentur, si tussis, nimia raucedo, & febris diutius durant, morboque declinante grauia remanent symptomata, quae morbis chronicis ansam praebent facillimam. (Hoffim. Med. Syst. Supplem.) §. VII. CAP. VI. De variolis & morbillis. §. VII. Pendent autem hi diuersi malignitatis gradus ab ipsa subiectorum laborantium constitutione & natura.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
