# Medicina rationalis systematica. Supplementum 57

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/57

Ita enim saepius iterumque obseruare mihi licuit, quod pueri succulenti sanguineque copioso praediti, maxime si a parentibus morbidis fuerint prognati, & propter victum incongruum impuros in corpore humores collegerint, sub morbosa caeli iniquitate prae ceteris variolas malo omine decurrentes incidere soleant. Etenim, quo maior materiae impurae intus latitat copia, & quo minus naturae robur eidem foras propellendae sufficit; eo etiam difficilior est morbus, cuius vnica certe medela in decenti materiae peregrinae ad habitum corporis propulsione, debitaque exhalatione consistit. §. VIII. Tum quoque ad augendam horum affectuum malignitatem non parum conferre solent, peruersum aegrotantium regimen & commissi in diaeta errores, itemque aliae, quae praeter morem iunguntur circumstantiae, vt praecipue sunt vermes, qui naturam in motibus salutariter institutis saepe adeo turbant, vt omnia in peius ruant symptomata. Siquidem ego non raro spasmodicas artuui tractiones, cum aphonia, ventris torminibus & nimia saliuatione concitatas noui, quae nunquam subsequutae fuissent, nisi verminosa progenies ansam suppeditasset. Saepe etiam diarrhoeae & saliuationes nimiae, incongruo tembore obortae statum peiorem afferunt; licet moderatae nae euacuationes, si in principio & fine morbi critice incidunt, plus plerumque prosint, quam obsint. Qui perniciliabus his morbis pereunt, vt plurimum inflammatione partium internarum & subsequente sphacelatione CAP. VI. De variolis & morbillis. tione, vel suffocatione per anginam & catarrhum suffocatiuum moriuntur, dum scilicet acris caustica materia vel non satis expellitur, vel expulsa recedit, & in sensibili neruorum systemate graues spasmos, imo epilepticas conuulsiones excitat, quae, si post factam eruptionem aut perdurant, aut reuertuntur, multum plerumque alunt periculi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
