Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 58
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnunquam morbus videtur declinare, &de ferocia sua confestim remittere; quod vero non raro indubium mortis indicium praebet, quia tum materia plerumque ad partes nobiliores reuertitur, vnde extrema frigent, &subito faciei, totiusque cutis intumescentia subsidet. Atqui sic demortui, cultro anatomico diffecti persaepe exhibent viscera pluribus pustulis &maculis liuidis obsessa, vel etiam ventriculum cum intestinis magna copia variolarum quoad superficiem conspersum; vt ipse ego nonsolum crebrius annotaui, sed alii quoque fide digni auctores abunde obseruarunt.