# Medicina rationalis systematica. Supplementum 58

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/58

Nonnunquam morbus videtur declinare, & de ferocia sua confestim remittere; quod vero non raro indubium mortis indicium praebet, quia tum materia plerumque ad partes nobiliores reuertitur, vnde extrema frigent, & subito faciei, totiusque cutis intumescentia subsidet. Atqui sic demortui, cultro anatomico diffecti persaepe exhibent viscera pluribus pustulis & maculis liuidis obsessa, vel etiam ventriculum cum intestinis magna copia variolarum quoad superficiem conspersum; vt ipse ego nonsolum crebrius annotaui, sed alii quoque fide digni auctores abunde obseruarunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
