# Medicina rationalis systematica. Supplementum 59

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/59

Huc quoque eadem intentione pertinent decocta cornu cerui & hordei, auenacea, ptisanae hordeaceae cum ficubus paratae, serum lactis dulce & similia, quae tum in acrimonia temperanda, tum in placidiori exanthematum eruptione promouenda maxime merentur laudari. Hactenus recensitis absorbentibus, diaphoreticis & demulcentibus si prudenter administrantur, totum curationis opus feliciter absoluitur; nisi vel in retardata exanthematum eruptione dictis pulueribus bezoardicis tantillum myrrhae ac croci adiicere, vel parum liquoris bezoardici, vt spiritus Bussii & liquor noster anodynus est, propinare, vel, durante suppuratione, liquorem myrrhae aquosum cum sale tartari paratum, ad acrimoniam temperandam, offerre velimus: quod medicamentum simul pectus, si tussis valde vrget, egregie solatur. III. Inter symptomata cum variolis & morbillis coniuncta inprimis referri debent torminosi intestinorum cruciatus, & tenesmi, quibus, yix melius possumus mederi, ac si oleum amygdalarum dulcium recenter sine igne expressum ad cochlear vnum cum decocto cornu cerui & hordei, vel iusculo auenaceo, subinde propinatur. Quando raucedo cum tussiculosa pectoris concussione valde vrget, optime conducit electuarium ex oleo amygCAP. VI. De variolis & morbillis. amygdalarum dulc. recenti, spermate ceti, syrupo violarum, & croco paratum, & cum potu calido crebrius exhibitum, non exclusis decoctis auenaceis cum saccharo canto & oui vitello parandis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
