# Medicina rationalis systematica. Supplementum 61

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/61

CAVTELAE. GI vllo in morbo accuratum vitae regimen tenendum est, obseruari quam maxime debet in variolis & morbillis. Praesertim autem aeris regimen ita moderandum est, vt nec aegrotantes nimis calidis tegumentis prope fornacem cooperiamus, nec in hypocaustis humilioribus & frigidis detentos frigoris iniuriae exponamus. Vtrumque enim periculosissimum est, dum altera ex parte, ob facilem internorum inflammationem auctamque materiae peccantis acrimoniam, deliria, haemorrhagiae & alia mala concitantur ex altera vero exanthematum eruptio vel retardatur, vel pustulae retroaguntur. In principio & statu morbi carnes vitare decet, omniaque alimenta multum succi praebentia; nisi maiorem arcessere velimus putredinem. Vitentur quoque nimis dulcia, eaque praesertim viscida, quia humorum viscositatem augent. Id quod in morbillis similiter valet de acidis, temperandi ardoris gratia cum potu datis; siquidem tussim, quae fere indiuiduus huius morbi comes est, plerumque vehementiorem reddunt. §. III. Veteres medici inter morbi initia, ad materiam hostilem a partibus internis euocandam, externe frictiones partium extremarum cum pannis calidis valde commenCAP VI. De variolis & morbillis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
