# Medicina rationalis systematica. Supplementum 64

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/64

-subiecta teneram aetatem, quam ab anno primo ad septimum extendimus, prae ceteris frequentissime torquere, non aliam ob caussam, quam quod in infantibus partes neruosae membranaceae sensuque exquisitiori praeditae ex tenerrimis admodumque mobilibus fibrillis sunt compositae, quae leuissime tantum irritatae, in spasticas & irregulares commotiones facillime conuciuntur. Quam ob rem etiam vsu venire solet, vt, quo tenerior & aetate minor est infans, & quo maiorem a parentibus vel animi adfectibus deditis, vel eodem olim morbo adfectis obtinuit sensibilitatem, eo etiam facilius ac vehementius tam epilepsiis, quam conuulsionibus corripiatur. §. III. Tum quoque truculenti hi adfectus facile solent Cnsae reaccidere, si non modo matres vterum gestantes salutares motae fimt diaetae leges neglexerunt, sed etiam nutrices lactantes hy- nutricis stericis vel aliis neruosi generis pathematibus laborant; vitis si acetaria, acria, fructus horaeos, aliaque incongrua copiosius deuorant, spirituosa liberaliori manu adsumunt; vel lacte copioso aeque ac crasso, & in ventriculo acescente pusillos sibi demandatos nutriunt. Neque adeo rarum, sed mihi aliquoties obuium fuit, perfacile sugentes in conuulsiones epilepticas, easque difficulter curabiles incidisse, quando nutrices vehementi animi adfectu praesertim ira, terrore & timore percussae mammas statim ante debitam lactis emulctionem & correctionem obtulerunt; aut si quando menstruas purgationes, quibus ab initio lactationis ad tempus caruerunt, denuo expertae fuerunt. (Hossm. Med. Syst. Supplem.) CAP. VII. De epilepsia & cenuulsioniba Deinceps experientia demonstrat nonnunquam tam comitialem, quam conuulsiuum morbum suboriri, si partes quaedam neruosae spasmis vel doloribus agitantur, & consensus lege ipsae meningum & medullae spinalis membranae simul adficiuntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
