Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 65
Unproofread scanNot analysed yet
rieri hoc maxime deprehendimus a meconio in primis viis retento &per moram acri reddito, item a ventris torminibus &vermibus sensibiles intestinorum tunicas lancinantibus, nec non a doloribus ex dentitione difficili subortis, &a purgantibus fortioribus, iisque praesertim crebro oblatis. Siquidem haec omnia ita sunt comparata, vt in subiectis sensatione paullo maiori praeditis facili negotio epileptico-conuulsiuos motus ciere valeant. Sicut illi denique pueri ab epilepsia &conuulsionibus praecauentur vel liberantur, quibus faui, crusta lactea &scabies cum pustulis superueniunt; ita hisce impuritatibus improuide retropulsis saepe saepius hi grauissimi morbi originem debent. Quod similiter valet de variolis &morbillis, quorum vel impedita eruptio &nociua retrocessio, vel improuida cura infantes numero plurimos epilepsiis &conuulsionibus enecat. Quae febribus acutis, petechialibus, morbillosis &variolosis superueniunt conuulsiones &epilepsiae, mali sunt ominis; nec etiam periculo carent, quando ex dentitione difficili &ventris torminibus subortae diutius affligunt. Quibuscunque hi morbi, teste HIPPOCRATE Sect. III. aph. 28. &experientia, circa annum septimum non soluuntur iis plerumque vsque ad aliam aetatis periodum misere inhaerent. Nec denique minus ex ipsa paroxysmoCAP. VII. De epilepsia &co aulsionibus. xysmorum frequentia prognosis petenda est; vbi sciendum, quod quo crebriores sunt accessiones, eo magis timendum sit, ne natura demum superata succumbat.