# Medicina rationalis systematica. Supplementum 65

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/65

rieri hoc maxime deprehendimus a meconio in primis viis retento & per moram acri reddito, item a ventris torminibus & vermibus sensibiles intestinorum tunicas lancinantibus, nec non a doloribus ex dentitione difficili subortis, & a purgantibus fortioribus, iisque praesertim crebro oblatis. Siquidem haec omnia ita sunt comparata, vt in subiectis sensatione paullo maiori praeditis facili negotio epileptico-conuulsiuos motus ciere valeant. Sicut illi denique pueri ab epilepsia & conuulsionibus praecauentur vel liberantur, quibus faui, crusta lactea & scabies cum pustulis superueniunt; ita hisce impuritatibus improuide retropulsis saepe saepius hi grauissimi morbi originem debent. Quod similiter valet de variolis & morbillis, quorum vel impedita eruptio & nociua retrocessio, vel improuida cura infantes numero plurimos epilepsiis & conuulsionibus enecat. Quae febribus acutis, petechialibus, morbillosis & variolosis superueniunt conuulsiones & epilepsiae, mali sunt ominis; nec etiam periculo carent, quando ex dentitione difficili & ventris torminibus subortae diutius affligunt. Quibuscunque hi morbi, teste HIPPOCRATE Sect. III. aph. 28. & experientia, circa annum septimum non soluuntur iis plerumque vsque ad aliam aetatis periodum misere inhaerent. Nec denique minus ex ipsa paroxysmoCAP. VII. De epilepsia & co aulsionibus. xysmorum frequentia prognosis petenda est; vbi sciendum, quod quo crebriores sunt accessiones, eo magis timendum sit, ne natura demum superata succumbat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
