# Medicina rationalis systematica. Supplementum 66

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/66

CVRATIO. SIcut in omni morbi genere; ita non minus in nostris Curatio affectibus tota medentis intentio ad causas debet esse mali ab directa; vnde ipsi fuerint suborti. Quodsi itaque ex vitio animi affenutricis per terrorem aut vehementem iracundiam commoctibus tae malum originem repetit, sepositis omnibus spirituosis, acribus & irritantibus, ea dare expedit, quae inordinatos & spasticos neruosi generis motus placide compescunt; vt inprimis faciunt clysteres, ex floribus herbarum emollientium & seminibus carminatiuis parati, itemque pulueres antispasmodici, ex pulv. Marchion. cinnabari & moschi tantillo confecti, & vel soli, vel in vehiculo aquarum, sedante quadam virtute praeditarum, fl. tiliae, lil. conuall. primulae veris, aurant. &c. propinati. II. a locte Neque parum differt curatio, quando a lacte in ipso infante corrupto & corrosiuo reddito morbus torrosus proficiscitur; siquidem tum pariter praeter clysteres demulcentes egregius puluerum absorbentium cum croco, moscho, vel momento extracti castorei remixtorum est vsus; maxime si simul decoctum cornu cerui paulo spisQuodsi vero simul primae viae a sius pro potu adsumatur. sunt purgandae, fieri id potest sordibus acido-corrofiuis decocto mannae successiue dato, cur aliquot guttulae olei tartari per deliquium instillentur. III. Quando lac crassum & copiosum mali causam luD-„6 nimis pediCAP. VII. De opilepsia & conuulsionibus. peditat, infans pauciori lac: alendus, & talia nutrici repletione nutrimenta praebenda sunt, quae illud fluidius serosiusque ventriculi efficiunt. Saepe etiam in tali statu ventriculus a lacte stagnante & coagulato multum est infarctus; vbi saepe lene emeticum extra paroxysmum oblatum prodest, quod ex tertia vel quarta parte vnius grani tartari emetici cum syrupo violarum & aqua quadam destillata remixti componi potest. IV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
