Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 69
Unproofread scanNot analysed yet
Neque minor cautio adhibenda est, ne tabem ceu primarium affectum pro illa tabescentia habeamus, quae ceu symptoma aliis morbis, vt febribus, variolis, morbillis, diarrhoeis, lumbricis &c. superuenit. Tandem vera tabes minime est commutanda cum marcore, qui à defectu lactis dependet, facileque cognosci potest ex nutricis vberibus, si flaccida sunt &lactis omnino egena, si ipsae nutrices non bene appetunt, si infantes parum mingunt, plorant, vagiunt, sique alimento oblato conquiescunt, &mammas cupidi arripiunt. Qui pereunt hoc morbo, in horum sectione plerumque glandulae mesenterii tumefactae, scirrhosae, vel ipsi abscessus deprehenduntur; hepar quoque &lien raro sine labe, infarctu &magnitudine aucta conspiciuntur: musculi, praesertim abdominis tam extenuati sunt, vt vix membranam referant: intestina contra valde inflata, &amurca foetida, quandoque nigra sunt refertaCausam huius mali proximam in succi nutritii temperati &gelatinosi defectu, vel eiusdem insufficienti ad partes solidas appositione reponimus: mediatas vero cauias in deprauata digestione alimentorum, chylo impuro &crasso, indeque denegato eius per vasa lactea ad ductum thoracicum ipsumque sanguinem transitu collocandas esse statuimus. Quam maxime autem hoc loco accusari etiam debet bilis defectus, vel inertia a praeternaturali hepatis constitutione inducta, ob quam non modo digestio valde laeditur, sed oscula quoque tunicae intestinorum villosae minus rite à mucositate sua liberata, chylum aegrius transmittunt. CAP. VIII. De tabe seu atrophia infantum.