# Medicina rationalis systematica. Supplementum 71

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/71

Nam testantur, qui corpora hoc morbo defunctorum anatomice dissecuere, se tum in ventriculo, tum in adnexis intestinis tenuibus crustas quasdam solidescentis materiae inuenisse, quam vix ab horum substantia diuellere potuerunt; quod indicio est, non modo liquoris gastrici separationem inde fuisse prohibitam, sed chyli quoque colaturam, osculis lacteorum occlusis, retardatam. Tabes quoque recte statuitur scorbutica, si a parentibus impura humorum dyscrasia laborantibus progenerantur, vel a nutricibus morbidis, & vel cachexia vel alio scorbutico affectu aegrotantibus lactantur. Saepe etiam venerei quidpiam complicatum est, vnde atrophia tanquam effectus a causa dependet. Non raro quoque infantes antea sani & per omnia rectissime valentes absque aliqua praegressa manifesta causa languere, corporeque extenuari incipiunt. Atqui hoc patiuntur, quando a lacte matris vel nutricis ad solidiorem deferuntur cibum; cumque iam bene pedibus insistere suamque corporis molem sustentare valuerunt, nunc minus possunt consistere, & terram attingere detrectant. Sed mox genuina morbi indoles clarius se manifestat, quando penduli artus in sensus incurrunt, habitusque corporis flaccidus & rugosus sit, sicut in natibus maxime & femoribus conspicitur. Interea cibos sic laborantes continuo ingerunt, vt vix saturari possint. §. XII. Nihil magis solenne & inter vulgus receptum est, quam, CAP. VIII. De tabe seu otrophia infantum. quam, vt plurimi, adeoque etiam ex medicis nonnulli, diu tione iuditius perseuerante hoc malo, causam in fascinationes reiicicium ant. At vero, sicut haec ludicra excusatio non obscure indicat, hos homines. qui ad tam infirmum ignorantiae asylum confugiunt, nec genuinas morbi causas cognoscere, nec commodis posse remediis easdem abigere; ita nos hanc iudicandi rationem ineptam & medico philosopho indignam merito reiicimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
