Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 73
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. Vratio multum differt pro differentia causarum: generatim tamen in ablactatis eo maxime respiciendum est, vt eius generis cibi suppeditentur, qui corpusculo languido partibusque emarcidis nutrimentum &robur addunt. Egregia hunc in finem sunt iuscula, ex conquassatis gallinis &caponibus sine pinguedine &euidenti salsedine parata, item pulmenta, ex pomis Borstdorffianis cum vitello ouorum &saccharo confecta, quibus cinamomi, macis &vini pauxillum addi potest. Quando oscula vasorum lacteorum ductusque glandularum meseraicarum ab amurca tenaci obstructionem patiuntur, brodia gallinae veteris cum radice graminis recenti, foeniculi, petroselini, asparagi, sellerie &c. decocta, pinguedine remota, sunt omnium vtilissima, quibus in refracta dosi spiritus nitri dulcis, vel vitrioli martis aliquot guttae, itemque solutio oculor. cancri addantur. Sed debet hoc alimentum medicamentosum ad aliquot dies, imo septimanas continuari, ita vt singulis quatuor horis elapsis tres vel quatuor eius vnciae ad sorbendum offerantur. §. III. Inter haec medicamenta magnae in hoc morbo efficaciae CAP. VIII. De tabe seu atrophia infantum. ficaciae deoppilatiua praecipuum etiam locum tenent liquoplius ostenres salini mediae naturae, si v. g. ex solutione oculor.