# Medicina rationalis systematica. Supplementum 75

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/75

CAVTELAE. X impuro scorbutico lacte si ortum traxerit eiusmodi Etabes, nutrix est remouenda, & serum lactis dulce, vel etiam lac asininum cum aliquot guttulis olei tartari per deliquium offerendum. Iungenda quoque sunt intusa diluentia theiformia ex veronica, hedera terrestri, radice glyzyrrhizae, cichorei & similibus, quibus inter vsum liquor quidam aperitiuus, ex solutione salis tartari & arcani duplicati paratus non adeo magna dosi poterit instillari. Quo fine etiam in ablactatis loco cereuisiae semper alius diluens potus est substituendus, ipsique similiter oleum tartari per deliquium instillandum. Si a nimio absorbentium vsu affectio suboritur, infusa diluentia, iunctis laxantibus ex manna, rhabarbaro, syrupo cichorei cum rhabarbaro & similibus proficua erunt: neque etiam minus interdum ventriculum a sordibus viscidis per puluerem ircos Florentinae in paulo maiori dosi adhibitum deplere iuuabit. §. III. Purgantia affectum hunc magis exasperant, & ad hecticam disponunt, praesertim si subiecta sint sensibiliora. Nam saepe inde inflammatur ventriculus cum intestinis & postea sequitur mors.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
