Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Neque aliunde deriuandum est viuidum ingenii acumen, quam a cerebro &cerebello illaeso, riteque suis muniis fungente; quare etiam partes, ad quas nerui inde abeunt, plerumque recte solent esse constitutae. Facile quoque patet, cur ossa incuruentur &circa Ratio symepiphyses nodis deformentur. Nam quia musculi eorum ptomatum que ligamenta, quibus ossibus annecti solent, minus rite in hoc affectu nutriuntur, sed alimentum copiosius per arterias ad ossa deuehitur; fieri solet, vt eorum extrema, quae in infantibus mollioris plerumque texturae sunt, ob minorem resistentiam distendantur, &tubercula accipiant. Quoniam vero, perseuerante hac nutritione, ossa perpetuo increscunt, &musculi contra minores, breuioresque fiunt; facile omnino ipsa ossium extensio a musculis alligatis retardatur, &incuruatio contingit; idque eo magis, cum ossa in hacce aetate admodum sunt mollia &flexibilia. Nec denique distorsio spinae dorsi aliam agnoscit causam, quam processuum osseorum, cartilaginum, ligamentorum &musculorum, vertebras dorsi connectentium flacciditatem, tonumque naturalem deprauatum: quo praesente hae partes sub corporis inclinatione latius a se inuicem secedunt magisque distenduntur, quam iterum recedere, &in pristinum statum possunt restitui. Caussam huius morbi mediatam constituit viscida Causa mesuccorum tenacitas, qui a sanguine spisso segregati ad mediata dullam spinalem deponuntur, eiusque meatus comprimendo vel occludendo impediunt, quo minus liquidum neruorum tenuissimum in spinae medullam libere possit influere, &abhinc per neruos amplius dispensari. §. VII. Ex causis vero remotioribus ad humores inspissandos ex diaetae vitio huc fere conferunt omnia, quae inter caussas atrophiae in priori capite a nobis suntà relata. Quaecunque enim digestionis negotium turbant, chylumque crassum, viscidum &ad nutritionem ineptum ingenerant, ea quoque, suffragante experientia, huic nostro adfectui velificantur.