# Medicina rationalis systematica. Supplementum 79

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/79

§. VIII. Si quid autem speciatim ad ingenerandum hoc malum potens existit, est profecto aer, qui teneros ambit, frigidus, nebulosus, variisque exhalationibus peregrinis refertus, qui partim, cutis tonum debilitando, sordes pituitosas in corpore retinet, partim pulmones relaxando impedit, quo minus in iisdem intima sanguinis mixtio, eiusque per totum corpus distributio rite possit succederę. Luculentum huius rei testimonium exhibet illustre totius Angliae emporium Londinum, quod non tantum propter maris circumfluentis exhalationes, sed etiam propter minerales quasdam ex carbonibus fossilibus emissas particulas, inprimis rachitidi producendae & sustentandae idoneum deprehenditur. Neque ideo mirum esse debet, cur ex eadem causa in locis paludosis & maritimis, itemque vere & autumno frequentior huius mali sit prouentus, & cur hic Halae, quae tam ob Salae praeterlabentis & salinarum effluuia, quam ob sulphureum carbonum fossilium fumum, atmosphaera valde humida & impura cingitur, pueri rachitici se nobis crebrius sanandos offerant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
