# Medicina rationalis systematica. Supplementum 80

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/80

Neque dubitarem adserere, quod ad faciliorem humorum in medulla spinali stagnationem multum conuida gestatribuat praua quarundam muliercularum consuetudo, qua tio & exinfantes pallio inuolutos saepe diu noctuque brachiis geternae viostant, & non modo spinam dorsi in situ incuruato diutius lentiae vnde retinent, sed pedes etiam inaequaliter flectunt; non tantum gibbera & pedes vari producuntur, sed & nostro malo occasio datur aptissima. Quod similiter fieri deprehendimus, si teneri ex improuido ictu & lapsu vim quandam externam spinaeque torsionem patiuntur: vnde etiam gibbosi facile fiunt rachitici. Morbos quoque praegressos ad tabem nonnunmorbi quam & rachitidem disponere, nihil dubii est. Ex omnipraegressi bus tamen ii praecipue huc concurrunt, qui humorum ad medullam spinalem decubitum efficiendo, liberum fluidi tenuissimi itum reditumque suspendere valent. Ita in artis exercitio non raro solet occurrere, quod hanc ob causam post variolas non rite tractatas, item post scabiem crustamque lacteam & capitis tineam retropulsam dirus hic adfectus originem recipiat. Morbus inualescens si super quintum aetatis annum Prognosis inhaeret, difficulter curatur, & corpus plerumque languidum ac deforme iuuentuti tradit: & nisi accedentibus iuuentutis annis, vbi totum corpus maximam patitur mutationem, penitus tollitur, per totam vitam nullam sanationi spem admittit. Nec minorem habet difficultatem sanatio, si per haereditariam dispositionem morbus fuerit inductus, aut mox primis a natiuitate mensibus obortus. Denique, si phthisis cum hectica febre, hydropicus tumor, asthma vel diarrhoea superueniunt, spes in angusto est posita. Quae vero ab aeris, aut victus vitio oritur rachitis, aut variolas, scabiem, aliasque cutis efflorescentias sub(Hoffm. Med. Syst. Supplem.) subsequas habet, nec cum tanta ossium spinaeque dorsi incuruatione & motus impotentia conjungitur, faciliorem recipit medelam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
