# Medicina rationalis systematica. Supplementum 83

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/83

CAPVT XII. VERMIDVS. Ermes sunt animalcula viua, variae figurae, structurae, & magnitudinis, quae ex seminio seu ouulo insecti cuiusdam cum alimentis adsumti in cauo intestinorum nascuntur, & putrido quodam, corrupto succo increscunt, corporisque vniuersi functiones mirum in modum labefactant & laedunt. Quamuis nulla hominum aetas ab exitialibus hisce hospitibus plane sit libera, maxime omnium tamen infantilis & puerilis, hoc est ab ablactatione ad decimum quartum annum iisdem obnoxia est: qua propter etiam inter morbos infantiles de lumbricis tractatio praecipue meretur institui. §. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
