# Medicina rationalis systematica. Supplementum 86

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/86

Et inde ratio quoque petenda est, cur infantes, pueri & sequior sexus, si praesertim vita sedentaria prauaque diaetae ratio accedunt, frequentius grauiusque vermibus & morbis inde oriundis laborent, quam quidem juuenes, aetate prouectiores & sexus nobilioris homines, qui maiori solidorum robore, circuloque sanguinis vegetiore praediti non tam facile succos inertes & viscidos aiunt. Ex omnibus vero causis certa quaedam alimenta. lumbricorum generationi fauent, vt fere sunt ea, quae partim copiam succorum pituitosorum & inertium ingenerant, partim insectorum ouula & seminia secum recondita in corpus inuehunt; quorsum pertinent lacticinia, fructus horaei, panificia cum melle & saccharo condita, legumina, farinacea, & huius census alia, quae prae ceteris nociua insectorum ouula continent, sine quibus nulla fit in rerum natura animalculorum progenies.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
