Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 89
Unproofread scanNot analysed yet
)vel sunt expellendi, vel enecandi; quare operae pretium fore confido, si in praesenti de anthelminticorum natura, virtute &vsu sollicitus, breuiter demonstrem, quae in iis exhibendis a medico prudentia &circumspectio sit adhibenda. Primo autem omnium inter remedia vermibus &morbis inde oriundis dicata referri solent acida, qualia sunt succus citri, aurantiorum, limonum, ribium, berberum, granatorum, phlegma &spiritus vitrioli, cremor tartari, vinum, praesertim acidulum Rhenanum, ipsumque tandem acetum. Quae singula profecto eo tempore, vbi aestus &calor praeternaturalis jungitur, &febriles complicantur motus, commode locum inueniunt: siquidem non modo aestum egregie temperant, sed putredini quoque quae semper fere comitatur, mirifice resistunt &periculosam symptomatum malignitatem auertunt. §. III. Anthelminticis quoque remediis amara, vt absynthium, centaurium minus, scordium, trifolium fibrinum, &multo adhuc magis, quae simul purgante facultate pollent, vt aloë, rhabarbarum, colocynthis, ¶ti ex hisce trochisci alhandal, &c. accensentur. Licet vero haec remedia vermibus non penitus sint aduersa, dum non modo in rhabarbaro, &absynthio, sed in ipsa quoque vesica fellea, teste HILDANO Cent. I. obseru. 160. vermiculi proueniunt; minime tamen negari potest, quin amara insignem contra haec animalcula praestent effectum: quia partim materiam crudam &viscidam, qua nutriuntur, vi sua balsamica corrigunt, &fibras intestinorum stimulando, corruptos humores vnacum verminosa colluuie nonnunquam euehunt, partim vero bilis inertiam, quae saepe causam vermium mediatam constituit, pueris &subjectis humidioribus emendant. Tum quoque oleosis magna tribuitur efficacia, quae maxime experimento Francisci RHEDI videtur confirmata, dum ille muscas &alia insecta variis liquoribus immersa in viuis permansisse refert, exceptis oleo perunctis &infusis, quae inuicem mortua vitam non receperunt, licet radiis solaribus fuerint exposita.