# Medicina rationalis systematica. Supplementum 89

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/89

) vel sunt expellendi, vel enecandi; quare operae pretium fore confido, si in praesenti de anthelminticorum natura, virtute & vsu sollicitus, breuiter demonstrem, quae in iis exhibendis a medico prudentia & circumspectio sit adhibenda. Primo autem omnium inter remedia vermibus & morbis inde oriundis dicata referri solent acida, qualia sunt succus citri, aurantiorum, limonum, ribium, berberum, granatorum, phlegma & spiritus vitrioli, cremor tartari, vinum, praesertim acidulum Rhenanum, ipsumque tandem acetum. Quae singula profecto eo tempore, vbi aestus & calor praeternaturalis jungitur, & febriles complicantur motus, commode locum inueniunt: siquidem non modo aestum egregie temperant, sed putredini quoque quae semper fere comitatur, mirifice resistunt & periculosam symptomatum malignitatem auertunt. §. III. Anthelminticis quoque remediis amara, vt absynthium, centaurium minus, scordium, trifolium fibrinum, & multo adhuc magis, quae simul purgante facultate pollent, vt aloë, rhabarbarum, colocynthis, & parati ex hisce trochisci alhandal, &c. accensentur. Licet vero haec remedia vermibus non penitus sint aduersa, dum non modo in rhabarbaro, & absynthio, sed in ipsa quoque vesica fellea, teste HILDANO Cent. I. obseru. 160. vermiculi proueniunt; minime tamen negari potest, quin amara insignem contra haec animalcula praestent effectum: quia partim materiam crudam & viscidam, qua nutriuntur, vi sua balsamica corrigunt, & fibras intestinorum stimulando, corruptos humores vnacum verminosa colluuie nonnunquam euehunt, partim vero bilis inertiam, quae saepe causam vermium mediatam constituit, pueris & subjectis humidioribus emendant. Tum quoque oleosis magna tribuitur efficacia, quae maxime experimento Francisci RHEDI videtur confirmata, dum ille muscas & alia insecta variis liquoribus immersa in viuis permansisse refert, exceptis oleo perunctis & infusis, quae inuicem mortua vitam non receperunt, licet radiis solaribus fuerint exposita.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
