# Medicina rationalis systematica. Supplementum 9

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/9

CAPVT I. De morbis infantum in genere: re integritati valeat. Docent hanc nostram fragilitatem suo inprimis exemplo infantes recens nati, qui vix cum eiulatu miseriam hanc salutarunt, quum iam innumeris obsessi periculis de salute quotidie decernere coguntur. At vero, quo maiora & frequentiora impendent pericula, eo sane minus huic tenerae & tantum non omni orbatae praesidio aetati concessum est, remedia tollendis morbis idonea conquirere, aut mali sui conditionem & magnitudinem indicare; nisi forte miserrimo ploratu, aliisque obscuris signis aliorum misericordiam moueat. Quae cum ita sint, quam maxime videtur medico salutis humanae cupido conuenire, vt ingenuo attentoque studio imbecillae aetatis causam suscipiens perite disquirat: quae hanc aetatem mala adgredi soleant, quibus signis dignosci & quasi praedici queant, qua cautione praecaueri, & demum, qua arte, quibusque praesidiis debellari debeant? Atque his inductus rationibus ego, post tot labores in medicina perpolienda feliciter exantlatos, non potui omittere, quin etiam opusculo, de infantum aegritudinibus conscribendo mentem manusque admouerem; praesertim cum ab aliis, qui in eodem studiorum genere desudarunt, multa aut intacta & non satis digesta, aut certe emendatione quadam digna relicta deprehenderim. Nec minorem mihi fructum ex hoc meo suscipiendo labore polliceor, quam quem, Deo annuente iam ex reliquis medicinae meae systematicae tomis satis abundeque conspexi: siquidem non vana, non imaginaria & fassis opinionum commentis fundata, sed vera, & tum rationi, tum experientiae conformia proponam, quae in artis exercitio per dimidium saeculi & vltra occupatus constanti meditatione & obseruatione didicisse gaudeo. Primo autem omnium praecipui infantum morbi erunt CiP. I. De morbis infontum in genere. erunt indicandi, ante quam ad causarum nexum, ex quo illi prodeunt, demonstrandum nos accingamus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
