Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 91
Unproofread scanNot analysed yet
Valet id potissimum de salibus istis neutrius generis amaris, &nominatim quidem de sale Glauberi, Ebsoniensi, Sedlicensi, Egranarum, Carolinarum, quae cum vehiculo sufficienti sumta omnino continuato vsu egregium praestant effectum; maxime si pueri &juuenes ea vermium specie, qui taeniae &lati appellantur, laborant; quoniam hi purgantibus, quae spasmo agunt, minus promte exterminantur. Quam ob rem non sine ratione fonti Sedlicensi, qui sale amaro scatet, egregia vermes enecandi energia adscribitur, eademque virtus anthelmintica nostris salinis Halensibus a plebe tribuitur, quae subinde largum salsae potum contra vermes propinare solet. Neque male sibi consulunt populi maritimi, qui eadem intentione marinam potant, aut, si diuites sunt, aquam ex ostris recentibus, adiecto limonum succo &pipere, ebibunt, atque sic expulsis istis bestiolis a tabe aliisque pluribus morbis liberantur felicissime. Et quis denique aliis salibus, praesertim vitriolicis, suam in his morbis efficaciam, antiquitus comprobatam denegabit, quum per experientiam satis superque cognitum sit, aquas Pyrmontanas, quae de subtili martis vitriolo participant, aduersus tenias vermesque turbinatos, seu cucurbitinos tanto cum successu usurpari, vt aegri pluries instar incantamenti ab omnibus symptomatibus euadant liberi. VI. Si vllum morbi genus specifica, siue malo tollendo appropriata admittit remedia, ea certe me judice in vermibus enecandis &ex corpore eliminandis locum inueniunt. Quo nomine imprimis commendanda sunt ex gummosis aia foetida, opoponax, sagapenum, myrrha; ex herbis tanacetum, scordium, absynthium, ex radicibus bulbosis ceparum &allii genera, ex fructibus amygdalae amarae &elicitum ex ipsis oleum expressum, item semen santonici, cajeputi, camphora &similia: quae omnia sulphureo illo graueolenti &specifico, quem exhalant odore, vermes sensim paulatimque vita priuant.