# Medicina rationalis systematica. Supplementum 95

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/95

ante lunae vel increscentis vel decrescentis mutationes in lacte propinant, nec sine effectu; modo caueatur, ne semen illud sit cariosum. VI. Nonnunquam cum internis externa vtiliter possunt conjungi. Quo fine laudem merentur emplastra vel epithemata epigastrii & vmbilici regioni applicanda, quae ex absynthio, felle tauri, alos, colocynthide, succo centaurii minoris, oleo florum spicae &c. conflari possunt; quorsum etiam spectat vnguentum de arthanita cum aliis. VII. Si quod vero vtile & imprimis necessarium datur monitum, est profecto hoc, quod coronidis loco adjicere lubet, vt scilicet medicus ante omnia vermium praesentiam certis signis habeat cognitam, ante quam remedia iis vel enecandis vel exstirpandis apposita adhibere studeat; ne forsan, si aegri ex alia causa, alioque morbo aegrotant, plus noxae, quam vtilitatis adferat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
