Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 96
Unproofread scanNot analysed yet
Primo loco se offert cardialgia, quae se maxime Cardialgia per insignes pectoris angustias cum respirandi difficultate descriptio iunctas, per abdominis &praecordiorum sub costis spuriis inflationes, per inquietudines &saepe coniunctos ructus se manifestat, quibus etiam non raro febriculae &conuulsiones superueniunt. §. III. Oritur hoc morbi genus a violenta &spastica ven-„ causae triculi orificiorum strictura, &flatibus inde inclusis, qui sensibiles ventriculi membranas distendendo, summas anxietates, inquietudines, &ob impeditum diaphragmatis descensum, respirandi difficultatem cum reliquis producunt symptomatibus. Ad hanc vero causam constituendam maxime omnium moeconium non rite euacuatum, vel lac coagulatum &stagnans, vel etiam alii humores viscidi in prima regione stabulantes, &in flatus resoluti contribuunt; non exclusis demum aliis, quae neruosas ventriculi tunicas irritando, ad spasmodicam constrictionem animare, &nociuam flatuum retentionem inducere valent. Praesente paroxysmo parum lactis offeratur, &tam . -curatio in paroxysnutrici quam infanti pulueres antispasmodici absorbentes cum aqua quadam carminatiua propinentur, datis simul potus loco decoctis cornu cerui gelatinosis &emulsionibus temperantibus. Quum vero debita flatuum discussio at(Hoffm. Med. Syst. Supplem.) CAP. XIII. De aliis infantum morbis. atque eductio optimum in tali casu praestet auxilium; necesse est, vt per clysteres leniter carminatiuos &emollientes huic scopo quamprimum satisfiat. Extrinsecus quoque adhibita paregorica multum huc faciunt: quo fine inunctiones abdominis cum linimento, ex aquae reginae Hungariae vnciis duabus, theriacae veteris &balsami Peruuiani drachma vna, &aliquot guttulis olei menthae vel caryophyllorum, merentur commendari. Aluo clysterum ope reserata, leniora carminatiua prosunt; nisi febricula auctior obstet. Quamobrem nutrici essentiam corticum aurantiorum, carminatiuam Wedelii cum liquore nostro anodyno mixtam; infanti vero aleosacharum, ex aliquot guttulis olei anisi &chamomillae veri paratum offerre expedit, superbibendo decoctum auenae excorticatae calidum.