# Medicina rationalis systematica. Supplementum 96

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/96

Primo loco se offert cardialgia, quae se maxime Cardialgia per insignes pectoris angustias cum respirandi difficultate descriptio iunctas, per abdominis & praecordiorum sub costis spuriis inflationes, per inquietudines & saepe coniunctos ructus se manifestat, quibus etiam non raro febriculae & conuulsiones superueniunt. §. III. Oritur hoc morbi genus a violenta & spastica ven-„ causae triculi orificiorum strictura, & flatibus inde inclusis, qui sensibiles ventriculi membranas distendendo, summas anxietates, inquietudines, & ob impeditum diaphragmatis descensum, respirandi difficultatem cum reliquis producunt symptomatibus. Ad hanc vero causam constituendam maxime omnium moeconium non rite euacuatum, vel lac coagulatum & stagnans, vel etiam alii humores viscidi in prima regione stabulantes, & in flatus resoluti contribuunt; non exclusis demum aliis, quae neruosas ventriculi tunicas irritando, ad spasmodicam constrictionem animare, & nociuam flatuum retentionem inducere valent. Praesente paroxysmo parum lactis offeratur, & tam .- curatio in paroxysnutrici quam infanti pulueres antispasmodici absorbentes cum aqua quadam carminatiua propinentur, datis simul potus loco decoctis cornu cerui gelatinosis & emulsionibus temperantibus. Quum vero debita flatuum discussio at(Hoffm. Med. Syst. Supplem.) CAP. XIII. De aliis infantum morbis. atque eductio optimum in tali casu praestet auxilium; necesse est, vt per clysteres leniter carminatiuos & emollientes huic scopo quamprimum satisfiat. Extrinsecus quoque adhibita paregorica multum huc faciunt: quo fine inunctiones abdominis cum linimento, ex aquae reginae Hungariae vnciis duabus, theriacae veteris & balsami Peruuiani drachma vna, & aliquot guttulis olei menthae vel caryophyllorum, merentur commendari. Aluo clysterum ope reserata, leniora carminatiua prosunt; nisi febricula auctior obstet. Quamobrem nutrici essentiam corticum aurantiorum, carminatiuam Wedelii cum liquore nostro anodyno mixtam; infanti vero aleosacharum, ex aliquot guttulis olei anisi & chamomillae veri paratum offerre expedit, superbibendo decoctum auenae excorticatae calidum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
