Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 98
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem talis solet esse infantis vrina &mictio, quales sunt ejus humores, atque ea deprehenditur humorum constitutio, qualis lacteus nutricis succus, quem nutrimenti loco, durante lactatione, ex mammis pusillus recipit. VIII. Saepe etiam causa ischuriae est calculus in vesica ob Ischuriae haerescens, quo facile infantes, ob largiorem succorum ex calculo acidorum progeniem, laborant; maxime si per disposi-causa &tionem haereditariam a parentibus acceptam ad calculi cognitio generationem inclinant. Haec vero causa si subest, exinde cognoscitur, si infantes genitalia digitis saepe scalpunt, &vrina non modo guttatim ac cum gemitu emittitur; sed sabulosae quoque particulae simul prodeuntes in vrina adseruata fundum petunt. Quodsi vero signa haec omnia non sufficerent, per artificialem explorationem praesentia calculi facile poterit detegi. In curatione id maxime curandum est, vt diaeta --curatio nutricis, durante adhuc lactatione, aut ipsius infantis, si per cibos &ablactatus est, emendetur: quod optime fit, si omnes laxantia tam cibi incongrui, quam potus insaiubres serio fugiuntur. Dein vero malum plerumque sustentatur ab impedita alui exoneratione: quare haec ante omnia debet promoueri; nisi impetum humorum ad vias vrinarias majorem efficere velimus. Quo fine vel passulae rhabarbarinae inter cibos datae, vel clysmata ano injecta prosunt. His praemissis commodus tum nutrici tum etiam per poinfanti potus est praescribendus, qui non modo diluens, tam sed CAP. XIII. De aliis infantum morbis. sed leniter quoque diureticus esse debet: qualis conficitur, si aqua leuis cum radicibus asparagi, dauci, petroselini, graminis, foeniculi, saxifrag. cichorei, decocta mane calide, &dein potus ordinarii loco frigida exhibetur.