Latin
CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum motus vitalis duplex est, diastole nempe atque systole: ita etiam duplex vis expansiva utriusque causa existit: sanguis nempe appulsus &intra cavitatem cordis vel vasorum contentus, copia &calore expansivo diastolen efficit, fluidum vero sanguinis atque nervorum agilissimum, quod intra fibrarum substantiam &interstitia fertur, ibique residet, succedentis systoles sive contractionis causa est. XXI. Quanta est pressio laterum arteriarum extrorsum, a sanguine impulso, tanta est elateris fibrarum, a fluidis animatarum renitentia: atque cessante illo impulsu, fibrarum ad pristinum statum, nempe introrsum fit reductio. Scholion. Siquidem ex mechanicis notum est, elaterem semper esse aequalem vi comprimentis vel tendentis corporis, &eundem quoque esse aequalem vi percutientis. Notum quoque est experimentis pneumatico-hydrostaticis, potentiam elasticam aëris, aliorumque corporum, ingenti eorum ponderi aequari. XXII. Sicut a subtilissima &mobilissima calidi optimi sanguinis parte motus vitales fibrarum dependent; ita asanguinis corrupti vel impuri tenuissima putrida parte, non modo vires corporis, sed &animi vigor periculum capiunt. XXIII.