# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 10-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/10-2

Quemadmodum motus vitalis duplex est, diastole nempe atque systole: ita etiam duplex vis expansiva utriusque causa existit: sanguis nempe appulsus & intra cavitatem cordis vel vasorum contentus, copia & calore expansivo diastolen efficit, fluidum vero sanguinis atque nervorum agilissimum, quod intra fibrarum substantiam & interstitia fertur, ibique residet, succedentis systoles sive contractionis causa est. XXI. Quanta est pressio laterum arteriarum extrorsum, a sanguine impulso, tanta est elateris fibrarum, a fluidis animatarum renitentia: atque cessante illo impulsu, fibrarum ad pristinum statum, nempe introrsum fit reductio. Scholion. Siquidem ex mechanicis notum est, elaterem semper esse aequalem vi comprimentis vel tendentis corporis, & eundem quoque esse aequalem vi percutientis. Notum quoque est experimentis pneumatico-hydrostaticis, potentiam elasticam aëris, aliorumque corporum, ingenti eorum ponderi aequari. XXII. Sicut a subtilissima & mobilissima calidi optimi sanguinis parte motus vitales fibrarum dependent; ita asanguinis corrupti vel impuri tenuissima putrida parte, non modo vires corporis, sed & animi vigor periculum capiunt. XXIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
