# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 10

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, ARTIS MEDICAE FUNDAMENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/10

Rationalis ac demonstrativa effectuum per causas explicatio sit, si quis ex indubiis principiis, ceu primis veritatibus, apta & syllogistica connexione, incognita deducit, explicat more ac methodo geometrarum, qua ipsi in demonstrationibus suis uti consuescunt. Nam geometrae, ipse quoque Euclides, si rem probe perpendimus, non alia ad demonstrandas veritates vsus est methodo, quam rerum ordine & syllogismorum serie ac connexione, sed hanc methodum scribentibus laboriosam & difficillimam, legenti facillimam esse, quilibet harum rerum gnarus noverit. Medicus, veram theoriam callens, ex morborum historiis completis, id est quae totum morbi cursum complectuntur, primo morbi origines ac causas, ejusque indolem ac symptomatum generationem, investigat atque explicat: ex his cognitis indicationes sibi colligit, quid faciendum vel omittendum sit. Tum quae remedia, quo ordine, qua dosi & tempore sint adhibenda, proponit: & posthaec rectum de morbi eventu judicium in medium profert. §. XII. Medicus, bonus theoreticus, ex accuratioribus observaionibus multum sapit, maxime vero ex his medicamentoum vires atque effectus exquisitissime pro corporum & circumstantiarum diversitate, investigat. Tum ex particularibus & pluries observatis universalia praecepta ac regulas medendi sibi colligit, neque minus ex nocumentis documenta & cautiones comparat utilissimas.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
